- INSULA Anticosta
- INSULA Anticostas. Assumptionis, Iste Anticosti ou l' Assomption, sita est in America Sept. in nova Francia et in sinu S. Laurentii, inter Terram novam ins. ad Ort. et Canadam ad Occas. Eius longitudo continer 35. leucas, latitudo vero 7. circiter; subestqueve dominio Francorum, qui in ea aliquot habent colonias. Dicitur Natiscotec ab incolis illius tractûs. Derecta fuit primum a Iacobo Quartier, et 15. leucius distat a continenti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.